- SECUNDAE Nuptiae
- SECUNDAE Nuptiaenon magnopere veteribus Christianis probatae. Minucius Fel. Octavio Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus. Vide quoque Ambrosium in ad Cor. epist. i. c. 7. Hieronym. de Μονογαμίᾳ, Chrysostomum de Virgin. Tom. V. c. 37. Alios, Ulterius progressus Tertullian. passim Secundas nuptias vocat dedecus voluptuosum, confusionem, adulterium, uti ἐυπρεπῆ μοιχείαν Athenagoras Apolog. pro Christ. h. e. spetiosum adulterium. Imo et, ne bimariti ad Episcopatum admitterentur, sancitum, Can. Apost. c. 17. neve Presbyter in nuptiis talibus pranderet, Concil. Neocaesar. c. 7. etc. Atque hinc maxime timuerunt Cataphrygum, Montanistarum, ac Novatianorum haereses, quae, pro fornicatione id nuptia rum genus habentes, asserebant, ideo Paulum Apostolum illas permisisse, quia ex parte sciebat, ex parte prophetabat. Quos fanaticos, buccis sonantibus, non sapientibus, ut ait Augustin. inflavit Tertullian. damnans nuptias, quas omnino licitas Apostolus sobrie asserit. Vide Augustin. Haeres c. 26. Hieronym. adv. Montanum Ep. 54. Rufinum Exposit. Symboli ad Damasum, apud eundem, Tomo I X. Ep. 17. et supra aliquid voce Digami.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.